Arcana Coelestia (Elliott) n. 1986

Previous Number Next Number See English 

1986. Quod Jehovah manifestatus Domino in Humano Ipsius, vers. 1. Praedicens unionem, vers. 2, 3, nempe Divini cum Humano, et Humani cum Divino, vers. 4, 5. Et quod ab Ipso omne bonum et verum, vers. 6. (t)Quod ita conjunctio fieret Divini cum humano genere per ipsum, vers. 7. Et quod regnum caeleste Ipsius foret, quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, vers. 8, 9. Sed quod homo prius removebit amores et eorum {1} foedas cupiditates, ac ita purificabitur, hoc est quod repraesentatum est {2} et significatur per circumcisionem, vers. 10, 11. Ita conjunctio fieret, tam cum illis qui intra Ecclesiam quam cum illis qui extra, vers. 12. Quod omnino purificatio praecedet, aliter nulla conjunctio sed damnatio; et quod conjunctio usque non existere possit nisi in impuro hominis, vers. 13, 14. Praedicitur Humanae Essentiae unio cum Divina seu veri cum bono, vers. 15-17. Tum conjunctio cum illis qui in veris fidei, nempe sicut cum illis qui ab Ecclesia caelesti, ita cum illis qui ab Ecclesia spirituali, vers. 18, 19. Et quod hi quoque imbuerentur bonis fidei, vers. 20. Conclusio, quod haec per unionem Essentiae Humanae cum Divina in Domino, vers. 21. Finis praedictionis, vers. 22. Quod ita fieret et ita factum sit, vers. 23-27. @1 spurcos: et ejus.$ @2 repraesentatur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church