Arcana Coelestia (Elliott) n. 1977

Previous Number Next Number See English 

1977. Ut scirem prorsus quomodo somnia influxerint, in somnum missus, et somniavi quod navis veniret cum omnis generis deliciosis et sapidis ad esum, quae in navi non visa sed recondita erant; super navi stabant bini vigiles armati, praeter tertium qui erat praefectus navis; transibat navis in quoddam navale cameratum {1}; sic evigilatus, et cogitavi de somnio; tunc alloquebantur me spiritus angelici qui superne antrorsum ad dextrum, et dicebant quod introduxerint hoc somnium: utque scirem pro certo quod inde, in statum missus sicut in somni et simul vigiliae, et varia quae amoena et deliciosa, similiter inferebant, sicut animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium et splendentium, qui mirabili pernicitate involabant in oculum sinistrum; sistebant etiam homines, tum infantes varie decoratos, praeter alia cum amoenitate inexpressibili; de quibus etiam cum illis locutus. Hoc factum non semel sed aliquoties, et toties ab illis viva voce instructus: [2] sunt illi spiritus angelici qui in limine ad paradisiaca sunt, qui talia somnia insinuant; quibus etiam munus vigilandi super quosdam homines cum dormiunt, injunctum est, ne a malis spiritibus tunc infestentur; hoc munus obeunt cum summa delectatione adeo ut aemulentur quinam adsint, et ament afficere hominem jucundis et deliciosis quae vident in ejus affectione et genio; sunt illi qui facti spiritus angelici ab illis qui in vita corporis delectati sunt et amaverant aliorum vitam facere jucundam omni modo et studio; quando aperitur auditus eo usque, auditur inde sicut e longinquo sonorum dulce modulans quasi cantus: dicebant quod non sciant unde iis talia et tam pulchra et amoena repraesentativa momento obveniant, sed dictum quod e caelo: pertinent ad provinciam cerebelli, quia cerebellum, ut instructus sum, tempore somni vigilat cum cerebrum dormit. Inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt, cum perceptione quid significarent, a quibus quoad multam partem repraesentativa et significativa Antiquorum, sub quibus res alte reconditae sistebantur, [n. 1122.] @1 Cp. SD 3380 where this dream is described in almost the same words, but there it reads navis transibat sic in cameram. Navale cameratum probably means `an arched dock.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church