Arcana Coelestia (Elliott) n. 1975

Previous Number Next Number See English 

1975. Quod somnia attinet, notum est quod Dominus apud propheta non solum per visiones, sed etiam per somnia, arcana caeli revelaverit, et quod somnia aeque repraesentativa et significativa fuerint ac visiones, et quod fuerint fere unius generis; tum quod etiam apud alios, quam apud prophetas ventura per somnia detecta sint; ut per somnia quae habuit Josephus, quaeque illi qui in carcere cum Josepho, quae Pharaoh, quae Nebuchadnezzar, et alii; ex quibus constare potest quod somnia illius generis aeque ac visiones, e caelo influant, cum differentia quod somnia [sint] cum dormit corporeum, at {1} visiones cum non dormit. Quomodo somnia prophetica, et talia quae in Verbo, influunt {2}, immo descendunt e caelo, mihi ad vivum ostensum est; de quibus haec ab experientia licet referre. @1 et.$ @2 influant I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church