1961. `Et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael': quod significet quale ejus, constat ex significatione nominis quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754; tum ex repraesentatione et significatione `Ismaelis' quod sit rationale verum quo describitur in vers. 11, 12, his verbis, `Appellabis nomen illius Jishmael quia audivit Jehovah afflictionem tuam. Et is erit onager homo; manu ejus in omnes, et manus omnia in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit'; de quibus in explicatione istorum versuum; ejus quale ibi describitur.