Arcana Coelestia (Elliott) n. 194

Previous Number Next Number See English 

194. SENSUS INTERNUS Vers. I. Et serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecit Jehovah Deus; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Per 'serpentem' intelligitur hic sensuale hominis cui fiditur: per 'feram agri' hic, ut prius, omnis affectio externi hominis; per 'mulierem' proprium: quod 'serpens dixerit, Etiamne dixit Deus, Non comedetis de omni arbore' significat quod dubitaverint primum. Agitur de tertia posteritate Ecclesiae Antiquissimae, quae incepit non credere revelatis nisi viderent et sentirent quod ita se haberent; status primus eorum describitur in hoc et in mox sequente versu, quod esset dubitativus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church