Arcana Coelestia (Elliott) n. 1931

Previous Number Next Number See English 

1931. `Dixit, Hagar, ancilla Sarai': quod significet informationem, constat ex serie, nam est appellatio Hagaris ab angelo sicut informaretur: in Verbo sollemne est quod Jehovah interroget hominem et homines respondeant, tametsi Jehovah id prius novit, nec solum factum sed etiam causas et fines, ita omnia minima et intima, sed quia homo hoc nescit, et credit quod nusquam aliquis sciat quod in occulto, non vidente aliquo, facit, et minus {1}quod cogitat, ideo secundum fidem hominis ita fit: sed usque ita se in veritate habet quod spiritus vulgares cogitationes hominis percipiunt melius quam ipse homo; spiritus angelici adhuc interiora cogitationum; et angeli adhuc interiora, nempe causas et fines, de quibus homo parum novit; hoc (c)a multa et continua plurium annorum experientia scire datum. Cum illa spiritus et angeli percipiunt, quid non Dominus seu Jehovah Qui Infinitus, et omnibus dat percipere?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church