Arcana Coelestia (Elliott) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. Postea visae semitae obliquae sursum lente, significantes quod per cognitiones veri et boni perque agnitionem sui sensim duceretur versus caelum; nam absque agnitione sui et cognitionibus veri et boni nemo illuc duci potest. Continuatio videatur in fine hujus capitis.

CAPUT III 1. Et serpens fuit astutus prae omni fera agri, quam fecit JEHOVAH DEUS; et dixit ad mulierem, Etiamne dixit DEUS, Non comedetis de omni arbore horti? 2. Et dixit mulier ad serpentem, De fructu arboris horti comedemus. 3. Et de fructu arboris, quae in medio horti, dixit DEUS, Non comedetis de illo, nec tangetis illum, ne inde moriamini. 4. Et dixit serpens ad mulierem, Non moriendo morimini. 5. Quia novit DEUS, quod in die quo editis de eo, et aperiantur oculi vestri, et sitis sicut DEUS, scientes bonum et malam. 6. Et vidit mulier, quod bona arbor ad esum, et quod appetibilis ea oculis, et desiderabilis arbor ad dandum intelligentiam, et sumpsit ex fructu ejus, et edit; et dedit etiam viro suo secum, et comedit. 7. Et aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt quod nudi ii, et consuerunt folium ficus, et fecerunt sibi cingula. 8. Et audiverunt vocem JEHOVAE DEUS,sibi euntem in horto, ad auram diei; et occultavit se homo, et uxor ejus, a facie JEHOVAE DEI, in medio arboris horti. 9. Et clamavit JEHOVAH DEUS ad hominem, et dixit ei, Ubi tu? 10. Et dixit, Vocem Tuam audivi in horto, et timui, quia nudus ego, et occultavi me. 11. Et dixit, Quis indicavit tibi, quod nudus tu? annon de arbore, de qua praecepi tibi ut non edas de ea, edisti? 12. Et dixit homo, Mulier, quam dedisti mecum, ea dedit mihi de arbore, et comedi. 13. Et dixit JEHOVAH DEUS mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et edi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church