Arcana Coelestia (Elliott) n. 1876

Previous Number Next Number See English 

1876. Nomina virorum, regnorum, urbium, quae in Verbo, similiter ac voces loquelae humanae, pereunt in primo limine cum ascendunt; sunt enim terrestria, corporea et materialia, quae successive (x)exuunt animae quae veniunt in alteram vitam, et prorsus illi quae veniunt in caelum; angeli ne minimum ideae alicujus personae, proinde ejus nominis, retinent; quid Abram, quid Isac, et Jacob, non amplius sciunt; formant sibi ideam ex illis quae per illos in Verbo repraesentantur et significantur; sunt nomina et voces sicut grumi seu sicut squamae, quae decidunt cum intrant in caelum: inde constare potest quod per nomina in Verbo nihil aliud quam res significentur; de quibus multoties cum angelis locutus, a quibus de veritate plene instructus sum. Loquela spirituum inter se non est vocum sed est idearum quales sunt cogitationis humanae absque vocibus, quare universalis est omnium linguarum; at cum loquuntur cum homine, cadit eorum loquela in voces linguae hominis, ut dictum n. 1635, 1637, 1639; [2] cum de hoc locutus cum spiritibus, dicere datum est quod dum colloquuntur inter se, ne unam quidem vocem linguae humanae, minus adhuc aliquod nomen, possent enuntiare, quod quidam eorum mirati, recesserunt, et tentabant, sed redeuntes dicebant quod non pronuntiare potuerint, quia voces illae crassius materiales, ut essent infra sphaeram eorum ex sono aeris per organa corporea articulato, aut per influxum in talia per viam ducentem ad auditus organum internam formatae: inde clare quoque constare potuit quod nihil vocis quae in Verbo, transire posset ad spiritus, minus ad spiritus angelicos, quorum loquela adhuc universalior est, n. 1642, minime ad angelos, n. 1643, apud quos nihil remanet de ideis primis spirituum sed loco eorum spiritualia vera, et caelestia bona, quae ineffabili modo, formis minimis, continuis, connexis in unanima serie, cum originariis repraesentativorum ex felicitate amoris mutui amoenissimorum et pulcherrimorum, et e amoenitatibus et pulchritudinibus felicium, quia vita Domini inspiratis, variantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church