Arcana Coelestia (Elliott) n. 1873

Previous Number Next Number See English 

1873. Locuti sunt spiritus de sensu interno Verbi; ut sisteretur a intellectum, qualis est, illustrabatur per exemplum, quid fructus fidei, et dictum, quod bona opera sint fructus fidei in sensu externo seu litterae; se quod bona illa opera sint inanimata nisi procedant a charitate, et quod si fructus fidei in sensu proxime interiore sit charitas; sed quia charitas seu amor erga proximum procedere debet ex amore in Dominum, est hic fructus fidei in sensu interno; et quia omnis amor ex Domino, est Ipse Dominus; ita enim bono operi inest charitas, huic amor in Dominum, et in hoc Ipse Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church