Arcana Coelestia (Elliott) n. 1856

Previous Number Next Number See English 

1856. 'Generatione quarta redibunt huc': quod significet tempus et statum restitutionis, constat a significatione 'generationi' quartae'; generatio quarta significat idem ac quadraginta et quadringenta, nempe tentationis durationem et statum, de qua supra ad vers. 13; est diminutivum quoddam inde; sive major numerus sive minor, modo ejusdem prosapiae, idem involvit, ut prius aliquoties dictum: quod 'generatio quarta' non aliquam generationem ab Abramo nec ab Isaco nec a Jacobo significet, constat ab historicis Verbi, generationes enim plures fuerunt, et hae diversae a suis patribus, cum redibant; alibi similiter occurrit 'generatio quarta,' sed nusquam significat in sensu interno generationem, hic vero tempus et statum restitutionis, quia finem illorum quae significantur per quadraginta seu quadringenta, videatur n. 862, et 1847.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church