1846. 'Et affligent illos': quod significet tentationes illorum graves, constare potest a significatione 'affligere seu afflictionis' quod sit persecutio, proinde quod sit tentatio; in Verbo Domini nihil aliud per afflictionem significatur, ut apud Esaiam, Purgabo te, et non argento, seligam te in catino afflictionis, xlviii 10;
'afflictio' pro tentatione: apud Mosen, Recordaberis omnis viae, qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, propterea ad affligendum te et ad tentandum te.... Jehovah cibans te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, propterea ad affligendum te, et propterea ad tentandum te, ad benefaciendum tibi in postremo, Deut. viii 2, 16;
[2] 'affligere' manifeste pro tentare: apud eundem, Cum malefecerunt nobis Aegyptii, et afflixerunt nos, dederunt super nos servitutem duram; et clamavimus ad Jehovam Deum patrum nostrorum, et exaudivit Jehovah' vocem nostrem, et vidit afflictionem nostram, et laborem nostrum, et oppressionem nostram, Deut. xxvi 6, 7;
hic eadem quae in hoc versu, quod servirent et affligerentur, per quae significatae similiter tentationes fidelium, sicut etiam per afflictio eorum in deserto per quas quoque repraesentatae Domini tentationes, [3] ut apud Esaiam, Contemptus,... vir dolorum,... unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus, et non reputavimus illum; verumtamen morbos nostros Ipse tulit, et dolores nostros portavit nos vero reputavimus Ipsum plagatum, percussum Dei, afflictum, liii 3, 4;
per haec significantur tentationes Domini; quod 'morbos nostros tulerit, et dolores nostros portaverit,' non intelligitur quod fide nullam tentationem subituri, nec quod peccata in se derivaverit et sustulerit; sed quod per tentationum pugnas et victorias vicerit inferna et sic solus, etiam quoad Humanam Essentiam, sustineret tentationes apud fideles. [4] A Domino etiam tentationes vocantur afflictiones; apud Marcum, Qui super petrosa seminantur, quando audiverint sermonem,... non habent radicem in seipsis, verum temporarii sunt; postea quando afflictio et persecutio oritur propter sermone statim scandalizantur, iv 16, 17;
'afflictio' manifeste pro tentatione: 'non radicem habere in seipsis' est non charitatem, in hac enim radicatur fides, qua radice qui in gaudent, in tentationibus succumbunt: apud Johannem, In mundo afflictionem habetis; sed confidite, Ego vici mundum, xvi 33;
'afflictio' pro tentatione: [5] apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum,... omnia haec initium dolorum, tunc tradent vos in afflictione.... Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi.... Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, xxiv 7-9, 21, 29;
ubi de consummatione saeculi seu ultimis temporibus Ecclesiae; 'afflictio' pro tentationibus externis et internis; externae sunt persecutiones a mundo, internae a diabolo; nulla charitas significat per quod 'gens contra gentem, regnum contra regnum,' et per quod 'sol,' hoc est, Dominus, amor et charitas, 'obscurabitur.'