1836. Vers. 12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum. 'Fuit sol ad occidendum' significat tempus et statum ante consummationem: 'et sopor cecidit super Abramum' significat quod Ecclesia tunc in tenebris esset: 'et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum' significat quod tenebrae terribiles essent; 'tenebrae' sunt falsitates.