1817. 'Ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam': quod significet regnum Domini, cujus solus Possessor, constat ex significatione 'terrae,' hic Terrae Sanctae seu Canaanis, quod sit regnum caeleste, tum ex significatione 'hereditare,' de quibus passim prius. 'Hereditare terram' quo significatur possidere regnum caeleste, praedicatur hic de Humana Ipsius Essentia; nam quoad Divinam, Possessor fuit universi, proinde regni caelestis, ab aeterno.