1785. Quod 'post verba haec factum verbum Jehovae ad Abramum in visione' significet post pugnas in pueritia quod revelatio, constat a significatione 'verborum,' tum 'verbi Jehovae ad Abramum,' ut et a significatione 'visionis'; per verba in lingua Hebraea significantur res, hic res peractae quae sunt pugnae tentationum Domini, de quibus in capite praecedente; 'verbum Jehovae ad Abramum' non aliud est quam Domini verbum secum; at in pueritia, inque pugnis tentationum cum essentiae nondum unitae ut unum, non aliter apparere potuit ac revelatio; quod internum est, quando agit in externum, in statu et momentis, cum hoc remotius, non aliter sistitur; hic status est qui appellatur status humiliationis Domini.