Arcana Coelestia (Elliott) n. 1771

Previous Number Next Number See English 

1771. Quidam spiritus etiam in incredulitate erant de Verbo Domini quod talia in sinu seu intus reconderet; sunt enim spiritus in simili incredulitate in altera vita in qua fuerunt in vita corporis, quae non dissipatur quam per media a Domino provisa et per vivas experientias; quare cum legerem aliquos psalmos Davidis, interior eorum intuitio seu mens aperiebatur; hi non sublati sunt inter spiritus angelicos; tunc interiora Verbi in psalmis illis percipiebant, quibus obstupefacti dicebant quod talia nusquam crediderint. [2] Auditum tunc fuit Verbum hoc a pluribus aliis spiritibus, sed qui omnes capiebant illud cum diversitate; apud quosdam implebat cogitationis illorum ideas pluribus amoenis et jucundis, ita quadam vita, secundum cujusvis capacitatem, et simul efficacia penetrante ad illorum intima; apud quosdam tanta ut visi sibi versus interiora caeli elevari, ac propius et propius ad Dominum, secundum gradus quo vera et veris injuncta bona afficerent. Ad quosdam tunc simul allatum est Verbum, qui nihil de sensu interno Verbi capiebant, sed solum de sensu externo seu litterali, quibus apparebat littera nullius vitae: inde constabat quale Verbum cum Dominus vivificat illud, quod illius efficaciae sit ut penetret ad intima, et quale cum non vivificat, quod tunc solum littera sit, vix ullius vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church