Arcana Coelestia (Elliott) n. 1737

Previous Number Next Number See English 

1737. 'Qui tradidit hostes tuos in manum tuam': quod significet victoriam, constare potest absque explicatione. Conjunctio Essentiae Humanae cum Divina comparata est et facta a Domino per continuas pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia: qui aliter capit conjunctionis et unionis modum, multum fallitur; inde Ipse Justitia factus: conjunctio seu unio facta est cum caelesti amoris, hoc est, cum ipso Amore, qui est, ut dictum, Jehovah. Conjunctio hominum cum Domino etiam fit per tentationes, et per implantationem fidei in amorem; nisi implantetur fides in amorem, hoc est, nisi homo per illa quae sunt fidei, accipiat fidei vitam, hoc est, charitatem, nusquam conjunctio; hoc solum est sequi Ipsum, nempe ita conjungi Domino, sicut Dominus quoad Humanam Essentiam Jehovae, inde quoque omnes illi appellantur filii Dei a Domino Qui unicus Filius Dei, et fiunt imagines Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church