1723. 'Ad vallem Shaveh, haec vallis regis': quod significet statum Externi Hominis quoad bona et vera tunc, constare potest a significatione 'vallis Shaveh,' tum 'vallis regis'; 'vallis Shaveh' significat Externi Hominis bona, 'vallis regis' ejusdem vera. Externus homo dicitur 'vallis' ex eo quod infra sit; quod exterius, id quoque est inferius, sicut quod interius, id quoque est superius: quod 'rex' significet verum, dictum est prius n. 1672.