Arcana Coelestia (Elliott) n. 1710

Previous Number Next Number See English 

1710. 'Et persecutus usque {1}ad Dan: quod significet purificationis statum, constat a serie rerum in sensu interno; 'persequi hostes' hic est expellere mala et falsa quae erant apud bona et vera et faciebant ut apparerent sicut bona et vera, et sic liberare illa et purificare; 'usque ad Dan' significat ad ultimum terminum Canaanis, sic ad extremos fines quo fugerant; quod 'Dan' significet ultimos terminos seu extremos fines Canaanis, constat passim a Verbo, ut apud Samuelem, Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dan et usque Beershebam, 2 Sam. iii 10:

apud eundem, Congregando congregabitur universus Israel a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xvii 11:

apud eundem, Dixit David ad Joabum,...Pervagare omnes tribus Israelis a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xxiv 2, 15:

in Libro Regum, Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite sua, et sub ficu sua a Dan et usque Beershebam, 1 Reg. v 5;

ex quibus patet quod Dan fuerit ultimus terminus Canaanis, quousque persecutus hostes qui infestabant bona et vera Externi Hominis; sed quia Dan erat terminus Canaanis sic intra Canaanem, et ne ibi essent, ulterius profugavit, nempe 'ad Hobam a sinistra Damasco' ut constat ab illis in versu mox sequente, ac ita purificavit; per 'terram Canaanem' in sensu sancto, ut dictum prius, significatur regnum Domini, ita caeleste amoris seu bonum, principaliter bonum apud Dominum. @1 Though usque Dan is quite correct and has been used hitherto, I here inserts ad. Heb. is simply 'ad.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church