Arcana Coelestia (Elliott) n. 1708

Previous Number Next Number See English 

1708. 'Et expedivit initiatos suos, natos domus suae': quod significet illa bona quae apud Externum hominem quae nunc liberata a jugo servitutis, constat a significatione 'initiatorum,' tum 'natorum domus Abrami'; 'initiati seu novitii Abrami' in sensu interno sunt illa bona apud Externum Hominem quae conjungi possunt Interiori Homini; 'nati domus' in sensu interno sunt eadem bona ut et vera quod propria sint; sed haec plura arcana continent quam ut possint edici, illa imprimis quomodo bona apparentia post pugnas tentationum fiunt bona genuina, et quod tunc possint conjungi Interiori seu Medio Homini, et per hunc Interno, et similiter fieri Divina; Dominus enim per gradus adjunxit Humanam Essentiam Divinae, et hoc per pugnas tentationum et victorias, ut dictum; haec bona quae genuina facta, sunt quae appellantur 'initiati seu novitii Abrami,' nam initiata et novitia fuerunt; et quia propria potentia comparata sunt, appellantur 'nati domus.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church