Arcana Coelestia (Elliott) n. 1705

Previous Number Next Number See English 

1705. 'Fratris Eshkoli et fratris Aneri, et hi viri foederis Abrami quod significent statum Rationalis Hominis quoad Externum, ejus bona et vera qualia essent, constare potest a significatione illorum de quibus infra ad vers. 24 ubi quoque nominantur: ut paucis dicatur, per 'Mamre, Eshkol et Anerum' repraesentantur et significantur angeli qui apud Dominum, cum in prima pueritia pugnavit, qui adaequati fuerunt bonis et veris tunc apud Dominum; ex bonis et veris nominantur; nusquam aliquis angelus in caelo aliquod nomen habet, sed sunt bona et vera, ex quibus praedicantur nomina, sicut Michael et alii angeli in Verbo, nusquam tales sunt, sed ita nominantur ex officio qualicumque sunt: hic 'Mamre, Eshkol et Aner' similiter sed repraesentative.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church