1702. Quod 'Abram Hebraeus' sit Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus, constare potest a significatione 'Abrami Hebraei,' seu a cognominatione Abrami quod hic dicatur 'Hebraeus'; in praecedentibus et in sequentibus ubi de Abramo, non appellatur Hebraeus, hic solum, quare distinctum quid apud Dominum repraesentatur et significatur per Abramum Hebraeum; quid repraesentatur et significatur, constare potest a sensu interno, nempe quod sit Interior Homo adjunctus Interno seu Divino, ut quoque constare potest a serie rerum in sensu interno; 'Hebraei' in Verbo nominantur cum significatur aliquid servitii qualecumque sit, ut a sequentibus constare potest; Interior Homo talis est quod inserviat Interno seu Divino, quare hic Interior Homo appellatur 'Abram Hebraeus.' [2] Quid interior homo, vix aliquis novit, quare paucis dicendum; interior homo est medius inter internum et externum; per interiorem hominem communicat internus cum externo; absque illo medio, nusquam dari potest aliqua communicatio; caeleste est distinctum a naturali, et adhuc magis a corporeo; nisi sit medium per quod communicatio, nusquam caeleste potest operari in naturale, minus in corporeum; interior homo est qui dicitur rationalis homo, qui homo quia est medius, communicat cum interno ubi est ipsum bonum et verum, et quoque communicat cum exteriore ubi est malum et falsum; per communicationem cum interno potest homo cogitare de caelestibus et spiritualibus seu spectare sursum, quod bestiae nequeunt; per communicationem cum exteriore potest homo cogitare de mundanis et corporeis seu spectare deorsum, vix aliter ac bestiae quae similiter ideam terrestrium habent; verbo, interior seu medius homo est ipse rationalis homo, qui spiritualis aut caelestis est cum spectat sursum, at animalis cum spectat deorsum: notum est quod homo scire possit quod aliter loquatur quam cogitat, 3 et aliter faciat quam vult, et quod simulatio ac dolus detur, tum quod ratio seu rationale sit, quodque hoc interius quia dissentire possit; ut et quod apud regenerandum aliquid interius sit quod pugnat cum exteriore; hoc interius quod aliter cogitat et aliter vult et quod pugnat, est interior homo; in interiore hoc homine est conscientia apud spiritualem hominem, et est perceptio apud caelestem: Interior hic Homo conjunctus Interno Divino apud Dominum, est qui hic appellatur 'Abram Hebraeus.'