1662. Quod singuli reges et singulae gentes significent tale bonum et tale verum, constare potest a significatione illarum in sensu interno, applicate ad rem de qua agitur; unaquaevis enim gens, ei unaquaevis terra, significat aliquod certum in communi, et hoc in sensu proprio et opposito; sed communis significatio se applicat ac rem de qua agitur: quod bona et vera apparentia significentur per nomina horum regum et harum gentium, multis confirmari potest sed hoc toties prius confirmatum est, et quia hic tot nomina occurrunt prolixum foret omnia ita singillatim exponere.