165. Quod 'nuditas quam non erubescunt' significet innocentiam, constat manifeste a sequentibus quando integritas et innocentia recessit, quod tunc erubuerint nuditatem et ea apparuerit ut probrum, quare se occultabant. Ex iis quoque quae repraesentantur in mundo spirituum, etiam constat quod nuditas quam non erubescunt, significet innocentiam; spiritus enim dum se exculpare et praebere insontes volunt, se sistunt nudos, innocentiam testaturi. Imprimis ab iis qui innocentes sunt in caelo, qui apparent ut infantes nudi et secundum innocentiae speciem cincti serteis: at quibus non tantum innocentiae, ii apparent induti vestibus decoris et lucentibus, ita ut sericum adamantinum dicas, sicut angeli quandoque visi sunt prophetis.