Arcana Coelestia (Elliott) n. 1644

Previous Number Next Number See English 

1644. Sunt spiritus mali interiores permulti, qui nec loquuntur sicut spiritus sed sunt quoque in principiis idearum, ita subtiliores spiritibus; multa copia talium spirituum datur; sed separati prorsus sunt a spiritibus angelicis, ne quidem approximare ad eos possunt; illi spiritus mali subtiliores alligant quoque ideas suas objectis et rebus abstracte, sed spurcis, et inibi repraesentant sibi diversa, sed spurca, suasque ideas talibus involvunt; sum quasi fatui: loquela eorum mihi nota facta, tum etiam repraesentata per quisquilias immundas ex vase; et intellectuale eorum loquelae repraesentatur est per equi posteriora cujus anteriora non apparebant; nam intellectuale repraesentatur in mundo spirituum per 'equos.' At loquela spirituum angelicorum repraesentata est per 'virginem' albescente veste concinne ad pectorale quoddam appropriata, decore indutam, habitu corporis decente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church