Arcana Coelestia (Elliott) n. 1630

Previous Number Next Number See English 

1630. Indignantur valde spiritus quod homines nullam opinionem habeant de spirituum et angelorum vita, et quod putent eos esse in statu obscuro, qui non posset esse quam tristissimus, et quasi in vacuo et inani, cum tamen in summa luce sunt, et in fruitione omnium bonorum quoad omnes sensus, et quidem ad perceptionem eorum intimam. Fuerunt etiam animae quae recentes e mundo venerunt, secum habentes ex principiis ibi captis quod talia non darentur in altera vita, quare introducti ad angelorum domicilia, et ibi cum illis locuti et viderunt illa; cum redirent, dicebant quod perceperint ita esse, et quod illa realia sint, quodque hoc in vita corporis nusquam crediderint nec credere potuerint; et quod haec non possint non esse inter mirabilia quae non creduntur, quia non capiuntur, sed quia experientia sensus est, sed sensus interioris, et hoc illis dicitur quod usque non ideo dubitaturi, quia non capiunt; si enim nihil crederetur nisi quod capitur, nihil crederetur de illis quae sunt interioris naturae, minus quae sunt vitae aeternae: inde est insania nostri saeculi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church