Arcana Coelestia (Elliott) n. 1628

Previous Number Next Number See English 

1628. Omnes angeli habent sua habitacula ubi sunt, quae sunt magnifica; fui ibi, et vidi aliquoties, et miratus, et ibi cum illis locutus; sunt tam manifesta et conspicua ut non dari queat magis manifestum et conspicuum; habitacula in terris vix quicquam sunt respective; vocant etiam ea quae sunt in tellure mortua et non realia, sed sua viva et vera, quia a Domino; architectura est talis ut ipsa ars inde, cum indefinita varietate; dixerunt, si darentur illis omnia palatia in universo terrarum orbe, pro suo non mutarent; quod lapideum, luteum et ligneum illis est mortuum, at quod a Domino, ipsaque vita et luce, est vivum, et eo magis quia illis omni sensu fruuntur; nam quae ibi, prorsus adaequata sunt sensibus spirituum et angelorum, quae enim in luce mundi solaris spiritus ne hilum videre possunt suo visu; lapidea vero et lignea adaequata sunt sensibus hominum in corpore; spiritualia spiritualibus correspondent, et corporea corporeis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church