Arcana Coelestia (Elliott) n. 1625

Previous Number Next Number See English 

1625. Visa etiam forma iridis, in cujus medio viride quoddam herbaceum, et perceptum instar solis qui inconspicuus, a latere, illuminans et infundens lucem ita candidam ut describi nequeat: ad circumferentiam erant variationes colorificae venustissimae in plano lucido margaritico. Ex his et aliis constare potuit quales formae iridum in suis minimis sunt, et quod variationes dentur indefinitae, et hoc secundum charitatem et inde fidem ejus cui repraesentantur et qui sicut iris est illis quibus in decore et gloria sua sistitur videndus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church