1622. Quod paradisiaca attinet, illa stupenda sunt; sistuntur in conspectum horti paradisiaci immensae extensionis ex omnis generis arboribus, tanta pulchritudine et amoenitate ut omnem cogitationis ideam excedant; ac ita vive coram visu eorum externo ut videant non solum, sed etiam percipiant singula vividius multo quam visus oculi capit talia in tellure: ne dubitarem de eo, perductus quoque sum illuc; est antrorsum paulo superius ad angulum oculi dextri, ubi illi sunt qui paradisiacam vitam vivunt, et vidi; apparent omnia et singula ut in suo pulcherrimo vere et flore cum stupenda magnificentia et varietate; vivunt omnia et singula ex repraesentativis, nam nihil non repraesentat et significat aliquod caeleste et spirituale, ita non solum afficiunt visum amoenitate sed etiam mentem felicitate. [2] Quaedam animae recentes e mundo quae ex principiis captis dum vixerunt, dubitabant quod similia existere possent in altera vita ubi non lignum et lapis, illuc sublati, et inde mecum locuti; ex stupore in quo fuerunt, dicebant quod ineffabile, et quod ineffabilitatem nusquam aliqua idea repraesentare possent, quodque jucunditates et felicitates elucerent ex singulis, et hoc cum varietatibus succedentibus. Animae quae in caelum introducuntur, feruntur ut plurimum omni primo ad paradisiaca. Sed angeli spectant illa oculis aliis; non delectant illos paradisi sed repraesentativa, ita caelestia et spiritualia ex quibus sunt. Ex illis Antiquissima Ecclesia sua paradisiaca habuit.