Arcana Coelestia (Elliott) n. 1618

Previous Number Next Number See English 

1618. 'Et aedificabat ibi altare Jehovae': quod significet cultum ex illo statu, constat a significatione 'altaris' quod sit repraesentativum omnis cultus in genere, de qua prius n. 921. Per cultum in sensu interno intelligitur omnis conjunctio per amorem et charitatem; homo in cultu est continue cum est in amore et charitate; cultus externus est solum effectus; angeli in tali cultu sunt, quare apud illos est perpetuum sabbatum, inde quoque sabbatum in sensu interno significat regnum Domini: sed homo cum in mundo est, non debet aliter quam esse quoque in cultu externo, ab externo enim cultu excitantur interna, et per externum cultum tenentur externa in sanctitate ut influere possint interna; praeter quod imbuatur homo sic cognitionibus, et praeparetur ad recipienda caelestia, ut et donetur statibus sanctitatis, quod ipse nescit, qui status sanctitatis a Domino ei conservantur in usum vitae aeternae; omnes enim ejus vitae status redeunt in altera vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church