Arcana Coelestia (Elliott) n. 1607

Previous Number Next Number See English 

1607. 'Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam': quod significet regnum caeleste quod Domini esset, constat a significatione 'terrae,' et hic terrae Canaanis quia dicitur 'terra quam tu vides,' quod sit regnum caeleste; per terram enim Canaanem repraesentatam fuit regnum Domini in caelis, seu caelum, et regnum Domini in terra, seu Ecclesia; de qua terrae significatione prius aliquoties actum est. Quod Domino datum sit regnum in caelis et in terris, ex Verbo passim constat, ut apud Esaiam, Puer natus est, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et appellabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5:

apud Danielem, Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius hominis, veniens fuit, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et coram Ipso appropinquare fecerunt Ipsum: et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium aeternum, quod non transibit; et regnum Ipsius, quod non peribit, vii 13, 14;

Ipse Dominus hoc quoque dicit: apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, xi 27, et apud Lucam, x 22:

apud Matthaeum alibi, Data est Mihi [omnis] potestas in caelo et in terra, xxviii 18:

apud Johannem, Dedisti Filio potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam, xvii 2, 3;

quod etiam significatur per 'sedere a dextris,' ut apud Lucam, Exhinc nunc erit Filius Hominis sedens a dextris virtutis Dei, xxii 69. [2] Quod 'data sit Filio Hominis omnis potestas in caelis et in terris,' sciendum quod Domino fuerit potestas super omnia in caelis et in terris antequam venit in mundum, nam fuit Deus ab aeterno et Jehovah, sicut ipse clare dicit, apud Johannem, Nunc glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria, quam habui, antequam mundus esset, apud Te, xvii 5:

et apud eundem, Amen, Amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego fui, viii 58;

fuit enim Jehovah et Deus Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, et illis visus; fuit etiam Jehovah et Deus Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et fuit Quem repraesentabant omnes ritus Ecclesiae Judaicae, et Quem colerent; at quod Ipse dicit, quod 'data Ipsi omnis potestas in caelo et in terra,' tanquam tunc primum, est quia per 'Filium Hominis' intelligitur Humana Ipsius Essentia quae cum unita fuit Divinae, etiam Jehovah fuit; et Ipsi simul potestas, quod fieri non potuit antequam glorificatus est, hoc est, antequam Humana Ipsius Essentia per unitionem cum Divina etiam vitam haberet in Se, et sic similiter facta Divina et Jehovah, ut Ipse dicit apud Johannem, Quemadmodum Pater habet vitam in Se ipso, etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso, v (x)26. [3] Humana Ipsius Essentia seu Externus Homo est qui quoque apud Danielem in loco citato appellatur 'Filius Hominis'; et apud Esaiam in loco citato, 'Puer natus est, et Filius datus est nobis': quod Ipsi daretur regnum caeleste, et omnis potestas in caelis et in terris, Ipsi nunc visum et promissum est, et significatur per haec verba, 'omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo post te in aeternum,' quod erat antequam Humana Ipsius Essentia unita fuit Ipsius Divinae, quae unita fuit cum diabolum et infernum evicit; nempe cum propria potentia et propriis viribus expulit omne malum, quod solum disunit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church