Arcana Coelestia (Elliott) n. 1605

Previous Number Next Number See English 

1605. 'Versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem': quod significet omnes quotcumque sunt in universo, constat a significatione horum; septentrio, meridies, oriens et occidens in Verbo significant unumquodvis per se aliquid; 'septentrio' illos qui sunt extra Ecclesiam qui nempe in tenebris quoad veritates fidei sunt, tum quoque significat tenebras apud hominem: 'meridies' autem significat illos qui intra Ecclesiam sunt qui nempe in luce quoad cognitiones sunt, similiter etiam ipsam lucem: 'oriens' significat illos qui antea fuerunt, tum quoque amorem caelestem, ut prius ostensum: 'occidens' autem significat illos qui venturi, similiter qui non in amore: quid significent, ex serie in sensu interno constat: cum autem omnes dicuntur, ut hic, septentrio, meridies, oriens et occidens, significant omnes qui in universo terrarum orbe qui vivunt, tam quoque qui fuerunt, et qui venturi; significant etiam status humani generis quoad amorem et fidem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church