1591. Vers. 11. Et elegit sibi Lot omnem planitiem Jordanis; et profectus Lot ab oriente, et separabantur vir a fratre suo. 'Elegit sibi Lot omnem planitiem Jordanis' significat externum hominem quod talis: 'et profectus est Lot ab oriente' significat illa apud externum hominem quae recedunt ab amore caelesti: 'et separabantur vir a fratre' significat quod illa separent.