1588. Quod 'sicut hortus Jehovae' significet ejus rationalia, constat a significatione 'horti Jehovae' quod sit intelligentia, de qua n. 100, proinde rationale quod medium est inter hominem internum et externum; rationale est hominis externi intelligentia; 'hortus Jehovae dicitur' cum rationale caeleste est, hoc est, ex origine caelesti, ut fuit apud Antiquissimam Ecclesiam, de quo ita apud Esaiam, Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates illius, et ponet desertum illius tanquam Eden, et solitudinem illius sicut Hortum Jehovae; gaudium et laetitia invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3;
at 'Hortus Dei' dicitur cum rationale est spirituale, hoc est, ex origine spirituali, ut apud Ecclesiam Antiquam, de quo apud Ezechielem, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden Horto Dei fuisti, xxviii (x)12, 13. Rationale hominis comparatur horto ex repraesentativo quod sistitur in caelo; est rationale hominis, in quod cum influit caeleste spirituale a Domino, quod non aliter apparet; immo etiam inde sistuntur visibiles paradisi quae omnem imaginationis humanae ideam magnificentia et pulchritudine excedunt, quod est effectus influxus lucis caelestis spiritualis a Domino, de quo prius n. 1042, 1043; nec sunt amoenitates et pulchritudines paradisiacae quae afficiunt, sed sunt caelestia spiritualia quae in illis vivunt.