1567. Vers. 6. Et non ferebat illos terra ad habitandum simul, quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul. 'Non ferebat illos terra ad habitandum simul' significat quod illa quae sunt caelestium internorum non possent simul esse cum illis: 'quia fuit acquisitio illorum magna et non potuerunt habitare simul' significat quae acquisita sunt ab interno homine, cum illis quae acquisita in externo, non possent concordare.