Arcana Coelestia (Elliott) n. 1562

Previous Number Next Number See English 

1562. Vers. 5. Et etiam Loto eunti cum Abramo, fuit grex et argentum, et tentoria. 'Et etiam Loto eunti cum Abramo' significat externum hominem qui apud Dominum: 'fuit grex et armentum et tentoria' significat illa quibus externus homo abundat; 'grex et armentum' sunt possessiones externi hominis; 'tentoria' sunt ejus cultus, quae se separabant ab interno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church