Arcana Coelestia (Elliott) n. 1560

Previous Number Next Number See English 

1560. 'Quod fecit in principio': quod significet quae habuit cum puer, constat ex illis quae dicta sunt in cap. praec. ad vers. 8; 'in principio' hic dicitur, et in vers. praec. 'in initio,' quia fuit antequam Dominus scientificis et cognitionibus imbutus fuit; status omnis antequam instruitur homo est 'initium,' et cum incipit instrui est 'principium.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church