155. Verba haec, quod 'costa aedificata sit in mulierem,' plura intime recondita habent quam usquam aliquis ex littera scire potest; nam Verbum Domini tale est ut in intimis spectet Ipsum Dominum, ac regnum Ipsius, inde vita omnis Verbi; hic similiter, est conjugium caeleste, quod in intimis spectatur. Conjugium caeleste est tale quod sit in proprio, et quod proprium vivificatum a Domino dicatur Domini Sponsa, ut et Uxor: proprium ita vivificatum a Domino habet perceptionem omnis boni amoris et veri fidei; ita habet omnem sapientiam et intelligentiam conjunctam cum ineffabili felicitate: sed quale hoc proprium vivificatum quod dicitur Sponsa et Uxor Domini, non paucis dici potest; solum quod angeli percipiant quod vivant a Domino, et cum non reflectunt, non aliter sciant quam quod ex se; sed est communis affectio, quae talis est ut dum vel minimum a bono amoris et vero fidei recedunt, percipiant mutationem; quare in sua pace et felicitate, quae ineffabilis est, sunt, quando in perceptione communi quod a Domino vivant. Hoc proprium quoque est quod intelligitur apud Jeremiam, ubi dicitur,
Creavit Jehovah novam in terra, mulier circumdabit virum, xxxi 22;
est conjugium caeleste quod hic quoque significatur, et per 'mulierem' proprium vivificatum a Domino, de qua muliere praedicatur 'circumdare'; nam proprium tale est ut circumdet, sicut costa facta caro circumdat cor.