Arcana Coelestia (Elliott) n. 1541

Previous Number Next Number See English 

1541. Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem. Haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentant Dominum, estque continuatio Ipsius vitae a pueritia. 'Ascendit Abram ex Aegypto' significat quod a scientificis quae Dominum reliquerunt; 'Abram' in sensu interno est Dominus, hic cum adhuc puer; 'Aegyptus' hic ut prius, scientia: 'ipse et uxor illius' significat caelestia vera quae tunc apud Dominum: 'et omne quod illi' significat omnia quae caelestium essent: 'et Lot cum illo' significat sensuale: 'versus meridiem' significat in lucem caelestem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church