1520. Sed quae de perceptibilitate interiorum spiritus per sphaeras extra illum extensas et propagatas, ut et per odores, dicta sunt, sciendum quod haec non continue existant; praeter quod temperentur diversimode a Domino, ne spiritus semper pateant coram aliis quales sunt.