Arcana Coelestia (Elliott) n. 1515

Previous Number Next Number See English 

1515. Sphaera fetoris percepta alicujus feminae quae postea sirenibus associata, et fetor iste exhalabat per aliquot dierum tempus ubicumque venit; spiritus dicebant quod fetor quasi lethalis esset, illa tamen nihil de fetore isto sentiebat. Sirenum fetor est similis, quia interiora earum sunt spurca, sed exteriora ut plurimum decora et speciosa, de quibus n. 831; quod mirum, sirenes in altera vita arripiunt omnia quae ibi sunt, et prae aliis sciunt quomodo res se habet; etiam doctrinalia, sed omnia ob finem ut vertant in magica, et sibi arrogent imperium super alios; in affectiones bonorum intrant simulatione boni et veri, sed usque tales sunt: inde constare potest quod doctrinale sit nihil nisi homo ita fiat sicut docet, hoc est, nisi pro fine habeat vitam; praeter quod multi inter infernales sint qui doctrinalia prae aliis calluerunt: sed qui vitam charitatis vixerunt, omnes sunt in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church