1507. Quidam in vita corporis magnus et sapiens sibi visus prae aliis, alioquin probus, non ita alios contemnens prae se; sed quia in dignitate natus, sphaeram supereminentiae et auctoritatis contraxit: talis ad me venit et diu nihil locutus, sed animadverti quod sicut nimbo circumfusus esset, qui progrediens ab illo obvelare incepit spiritus; ex quo spiritus coeperunt angi; inde locuti mecum, dicebant quod nequaquam adesse possent, se privari omni libertate, sicut quod non ausint quicquam dicere; coepit is quoque loqui et cum illis, vocans eos suos filios, quandoque instruens, sed cum auctoritate quam sibi attraxerat: inde constare potuit qualis sphaera auctoritatis est in altera vita.