Arcana Coelestia (Elliott) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. In Verbo etiam proprium per 'ossa' significatur; et quidem proprium vivificatum a Domino apud Esaiam, Jehovah...saturabit in ariditatibus animam tuam, ac ossa tua expedita reddet, et eris sicut hortus irriguus, lviii II:

apud eundem, Tum videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra, sicut herba, germinabunt, lxvi 14:

apud Davidem, Omnia ossa mea dicent, Jehovah, quis sicut Tu? Ps. xxxv 10: apud Ezechielem adhuc evidentius ubi de ossibus, quod carnem acciperent et spiritus eis induceretur, Manus Jehovae...posuit me in medio vallis, et ea plena ossibus,...et dixit ad me, Propheta super ossibus istis; et dicas ad ea, O ossa arida, audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Ecce Ego adducens in vos spiritum, et vivetis; et dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem, et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et scietis, quod Ego Jehovah, xxxvii I, 4-6. Proprium hominis cum inspicitur e caelo apparet prorsus ut osseum inanimatum et deformissimum quid, ita mortuum in se; sed vivificatum a Domino, ut carneum; nam proprium hominis nihil nisi quam mortuum quid est, tametsi ei apparet sicut aliquid, immo sicut omne; quicquid vivit apud eum, est ex vita Domini, quae si recederet, caderet mortuus sicut lapis; nam est solum organum vitae, sed quale organum talis affectio vitae. Solus Dominus habet Proprium, ex Proprio redemit hominem, et ex Proprio salvat hominem; Proprium Domini est Vita, ex Cujus Proprio vivificatur proprium hominis, quod in se mortuum est. Proprium Domini significatum quoque est per Domini verba apud Lucam, Spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, xxiv 39, 40;

significatum etiam est per id, quod Os pecudis paschalis non frangeretur, Exod. xii 46.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church