Arcana Coelestia (Elliott) n. 1486

Previous Number Next Number See English 

1486. 'Et grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli': quod significent omnia in genere quae sunt scientificorum, constat a significatione omnium horum in Verbo; sed quid unumquodvis in specie significat, prolixum nimis foret ostendere, ut quid hic grex et armentum, quid asini et servi, quid ancillae et asinae, quid cameli; quodlibet suam peculiarem significationem habet, in genere omnia quae sunt scientiae cognitionum, et scientificorum; scientifica in se spectata sunt 'asini et servi,' eorum voluptates sunt 'ancillae et asinae,' 'cameli' sunt servitia communia, 'grex et armentum' sunt possessiones, ita passim in Verbo. Omnia quaecumque apud externum hominem sunt, non sunt aliud quam servitia, hoc est, ut inserviant interno homini; ita omnia scientifica, quae non sunt nisi quam externi hominis; sunt enim comparata ex terrestribus et mundanis per sensualia ut inservire possent interiori seu rationali homini, hic spirituali, et hic caelesti, et hic Domino; ita sibi mutuo subordinata sunt ut exteriora interioribus ordine, ita omnia et singula secundum ordinem Domino: scientifica itaque sunt ultima et extima, in quibus terminantur ordine interiora, quae quia ultima et extima, prae ceteris erunt servitia; quisque scire potest ad quae scientifica inservire possint, si reflectat, aut apud se quaerat, cui usui; cum sic reflectit super usum, capere etiam potest qualis usus; omne scientificum erit propter usum, et hoc est servitium ejus. Vers. 17. Et percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis, et domum ejus, propter verbum Sarai, uxoris Abrami. 'Percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis' significat quod destructa sint scientifica: 'et domum ejus' significat quae collegit: 'propter verbum Sarai, uxoris Abrami' significat propter verum adjungendum caelesti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church