Arcana Coelestia (Elliott) n. 1482

Previous Number Next Number See English 

1482. 'Viderunt principes Pharaonis': quod significet primaria praecepta, quae sunt 'principes Pharaonis,' constat ex significatione 'principum et Pharaonis'; principes in Verbo significant illa quae sunt primaria, tam in historicis quam in propheticis Verbi; et 'Pharao' significat idem ac Aegyptus, et hic Aegyptus seu Pharao in optimo sensu, quia praedicantur de scientia cognitionum quam Dominus in pueritia primum arripuit. Quod fuerint primaria praecepta ex Verbo, ex significatione horum in sensu interno constat. Quod per 'Pharaonem' in Verbo significetur idem ac per Aegyptum in communi, multis confirmari potest, sicut etiam per reges aliorum regnorum nominatos idem ac per ipsa nomina regnorum: per 'principes' autem primaria illorum, ut apud Esaiam, Stulti principes Zoanis, sapientes consiliarii Pharaonis;... quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis,... infatuati principes Zoanis, decepti principes Noph, xix 11, 13;

ibi 'principes Zoanis, et sapientes consiliarii Pharaonis' pro primariis scientificis; et quia sapientia primitus viguit in Aegypto, ut prius dictum, vocatur 'filius sapientum, et filius regum antiquitatis': ita quoque alibi multoties in Verbo 'principes' pro primariis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church