1462. Quod 'Aegyptus' sit scientia cognitionum respective ad Dominum, at scientia in communi respective ad omnes alios homines, constare potest a significatione ejus in Verbo, de qua passim prius et in specie n. 1164, 1165; in Aegypto enim fuit Ecclesia Antiqua, sicut in pluribus aliis locis, n. 1238, et cum ibi Ecclesia, scientiae prae ceteris ibi vigebant, inde per 'Aegyptum' significata est scientia; at postquam per scientias voluerunt intrare in mysteria fidei, et sic ex propria potentia explorare num arcana Divina ita se haberent, tunc magica facta est, et per 'Aegyptum' significata scientifica quae pervertunt, unde falsa et ex his mala; ut constat apud Esaiam xix 11; [2] quod per 'Aegyptum' significentur scientiae utiles, ita hic scientia cognitionum, quae inservire potest caelestibus et spiritualibus pro vasis, constare potest ab his in Verbo locis: apud Esaiam, Seduxerunt Aegyptum, angularem tribuum, xix 13;
ubi vocatur 'angularis tribuum,' qui inserviret pro fulcimento illis quae sunt fidei, quae significantur per 'tribus': apud eundem, In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, {1}ir cheres dicetur cuique. In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, nam clamabunt ad Jehovam propter oppressores, et mittet illis servatorem et principem, et liberabit eos, et notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo, et facient sacrificium et minham, et vovebunt votum Jehovae, et reddent: et percutiet Jehovah Aegyptum percutiendo, et sanando, et revertentur ad Jehovam, et exorabitur illis, et sanabit illos, xix 18-22;
ubi in bono sensu de Aegypto, pro illis qui in scientificis sunt, seu veritatibus naturalibus quae sunt vasa veritatum spiritualium: [3] apud eundem, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshurem, et veniet Asshur in Aegyptum et Aegyptus in Asshurem; et servient Aegyptii Asshuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23, 24, 25;
ubi per 'Aegyptum' significatur scientia veritatum naturalium, per 'Asshurem' ratio seu rationalia, per 'Israelem' spiritualia, quae sibi succedunt; quare dicitur quod 'in die illo erit semita ex Aegypto in Asshurem, et Israel erit tertius Aegypto et Asshuri': [4] apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum, xxvii 7;
ubi de Tyro, per quam significatur possessio cognitionum; 'byssus ex acupictura' pro veritatibus scientiarum quae inserviunt; scientifica, quia sunt externi hominis, inservire debent interno: apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis, quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti, xxix 13, 14;
pro simili, quod dicitur de Jehuda et Israele passim, quod congregarentur ex populis, et reducerentur e captivitate: apud Zachariam, Et erit, qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierosolymam ad adorandum Regem Jehovam Zebaoth, non super eos erit pluvia; et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit, xiv 17, 18;
etiam in bono sensu de Aegypto, per quam simile intelligitur. [5] Quod scientia seu sapientia humana significetur per 'Aegyptum,' constare quoque potest apud Danielem, ubi scientiae caelestium et spiritualium appellantur 'recondita auri et argenti,' tum desiderabilia Aegypti,' xi 43. Et de Salomone dicitur quod Multiplicata fuerit sapientia illius prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, 1 Reg. v 10 [A.V. iv 30]. Domus a Salomone aedificata filiae Pharaonis nec aliud repraesentabat, 1 Reg. vii 8 seq. [6] Quod Dominus cum infans, perductus in Aegyptum, nec aliud significabat quam quod hic per Abramum, et simili ut impleret omnia quae repraesentata fuerunt de Ipso: migratio Jacobi et ejus filiorum in Aegyptum nec aliud in intimo sensu repraesentabat quam Domini instructionem primam in cognitionibus ex Verbo, ut quoque ex sequentibus patet; de Domino, ita apud Matthaeum, Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens, Experrectus assume Puerum, et matrem Illius, et fuge in Aegyptum, estoque ibi, usque dum dixero:... ille experrectus assumpsit Puerum, et matrem Illius noctu, et concessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad mortem Herodis, ut impleretur quod dictum a Propheta, dicente, Ex Aegypto vocavi filium meum, ii 13-15, 19-21;
de quo ita apud Hosheam, Cum Puer Israel, et dilexi Illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, xi 1;
inde constat quod per 'Puerum Israelem' Dominus intelligatur; et quod instructio Ipsius cum Puer, per illa quod 'ex Aegypto vocavi filium Meum': [7] apud eundem, Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est, xii 13, 14;
ubi similiter per 'Israelem' intelligitur Dominus; per 'prophetam' significatur docens, ita doctrina cognitionum: apud Davidem, Deus Zebaoth reduc nos, et lucere fac facies Tuas, et salvabimur; vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, e plantasti illam, Ps. lxxx 8, 9 [A.V. 7, 8];
ubi etiam de Domino, Qui appellatur 'vitis ex Aegypto,' quoad cognitiones quibus instruebatur. @1 Heb. ('ir heres) = 'city of destruction,' but a very slight difference would make it 'ir heres,' supposed to be 'city of the sun.' S. always has the latter reading, viz., Urbs Heres. Both words occur seldom and their meaning is much debated, but see A.E. 361 and 654.$