1460. 'Fuit fames in terra': quod significet penuriam cognitionum quae adhuc apud Dominum cum puer, constat ex illis quae prius dicta sunt; cognitiones apud hominem nusquam veniunt in pueritia ex interiore, sed ab objectis sensuum, cumprimis ab auditione; sunt enim, ut dictum, apud externum hominem vasa recipientia, quae vocantur memoriae; illa formantur per cognitiones, ut cuivis notum esse potest, interno homine influente et adjuvante; proinde cognitiones discuntur et implantantur memoriae secundum influxum interni hominis; ita quoque apud Dominum cum puer, nam natus est sicut alius homo et instructus ut alius; sed interiora apud Ipsum fuerunt caelestia, quae aptabant vasa ut reciperentur cognitiones, et ut cognitiones fierent dein vasa ad recipiendum Divinum; interiora apud Ipsum erant Divina ex Jehovah Patre Ipsius, exteriora erant humana ex Maria matre Ipsius: inde constare potest quod apud Dominum aeque sicut apud alios homines penes externum Ipsius hominem in pueritia fuerit penuria cognitionum. [2] Quod 'fames' significet penuriam cognitionum, constat ex Verbo alibi, ut apud Esaiam, Opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident, propterea exulabit populus Meus ob non cognitionem, et gloria ejus mortales famis, et multitudo illius sicca siti, v [12], 13;
'{1}mortales famis' pro penuria cognitionum caelestium, 'multitudo sicca siti' pro penuria cognitionum spiritualium: apud Jeremiam, Mentiti sunt in Jehovam, et dixerunt, Non Ipse, et non veniet super nos malum, ac gladium et famem non videbimus; et prophetae erant in ventum, et verbum non iis, v 12, 13;
'Gladius et fames' pro orbari cognitionibus veri et boni: 'prophetae' pro iis qui docent, in quibus 'non verbum': quod 'gladio et fame consumi' sit orbari cognitionibus veri et boni, et quod sint vastationis, 'gladius' quoad spiritualia, 'fames' quoad caelestia, constat passim in Verbo, ut Jer. xiv 13-16, 18, Thren. iv 9, et alibi; [3] ut quoque apud Ezechielem, Et famem addam super vos, et frangam vobis baculum panis; et mittam super vos famem, et feram malam, et orbabunt te,... et gladium adducam super te, v 16 [17];
'fames' pro orbatione cognitionum caelestium seu cognitionum boni, inde falsa et mala: apud Davidem, Et vocavit famem super terram, omnem baculum panis fregit, Ps. cv 16;
'baculum panis frangere' pro privari victu caelesti; vita enim spirituum bonorum et angelorum non alio cibo sustentatur quam cognitionibus boni et veri, ipsisque bonis et veris, inde significatio famis et panis in sensu interno: apud eundem, Saturavit animam appetentem, et animam famelicam implevit bono, Ps. cvii 9;
pro desiderantibus cognitiones: apud Jeremiam, Tolle volas tuas super animam infantum tuorum, qui deficiunt fame in capite omnium platearum, Thren. ii 19;
'fames' pro defectu cognitionum, 'plateae' pro veritatibus: apud Ezechielem, Habitabunt confidenter, et non (x)terrefaciens, et suscitabo illis plantam in nomen, et non erunt amplius consumpti fame in terra, xxxiv 28, 29;
[4] pro quod non amplius destituentur cognitionibus boni et veri: apud Johannem, Non esurient amplius, nec sitient amplius, Apoc. vii 16;
de regno Domini, ubi in abundantia omnium cognitionum et bonorum caelestium, quod est 'non esurire,' et cognitionum ac veritatum spiritualium, quod est 'non sitire.' Similiter Dominus dixit, apud Johannem, Ego, sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, vi 35:
apud Lucam, Beati esurientes nunc, quia saturabimini, vi 21: apud eundem, Esurientes implevit bonis, i 53;
ubi de bonis caelestibus et illorum cognitionibus. Quod 'fames' significet penuriam cognitionum, manifeste dicitur apud Amos, Ecce dies venientes, et mittam famem in terram, non famem ad panem, et non sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11, 12. @1 mortales for Heb. (methim) = 'men, males.' S. has mortales for methim also in n. 4605, but in n. 5897, 8568 and 10540 he has 'homines.'$