1437. Quod 'exiverunt ad eundum in terram Canaan' significet quod ita pergeret ad caelestia amoris, constat a significatione 'terrae Canaanis'; quod terra Canaan repraesentet regnum Domini in caelis et in terris, ex multis in Verbo constare potest; causa est quia ibi Ecclesia repraesentativa instituta est, in qua omnia et singula repraesentabant Dominum et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nec solum ritus sed etiam omnia quae adjuncta ritibus, tam qui ministrabant quam per quae ministrabantur, etiam loca ubi ministratio; quia Ecclesia repraesentativa ibi, terra inde appellata fuit 'Terra Sancta,' tametsi nihil minus quam sancta fuit, quippe habitata ab idololatris et profanis; haec nunc causa est quod per 'terram Canaan' hic et in sequentibus significentur caelestia amoris; caelestia enim amoris sunt unice quae sunt in regno Domini et quae constituunt regnum Domini.