Arcana Coelestia (Elliott) n. 1434

Previous Number Next Number See English 

1434. 'Et {1}Lotum filium fratris sui': quod significet verum sensuale, ita primum quod insinuatum Domino cum puer, constat ex significatione 'Loti,' de qua in vers. praec., quod sit sensuale, exque significatione 'filii' quod sit verum, de qua prius n. 264, 489, 491, 533, tum ex significatione 'fratris' quod etiam sit verum fidei, n. 367; ita quod hic sit verum sensuale; nam in sensu interno nihil reflectitur super personas et voces, modo super significationem earum: in caelo non sciunt quis Lot, sed qualitatem repraesentatam per eum; nec sciunt quid filius, sed statum spiritualem, quo respective est sicut filius; nec sciunt quid frater, nisi ex fraternitate qualis est in caelo. Quod verum sensuale attinet, est primum verum quod se insinuat, nam altius non vadit judicium in pueritia; verum sensuale est, quod videat omnia terrestria et mundana ut creata a Deo, et omnia et singula ad finem, et in omnibus et singulis aliquod instar regni Dei; hoc verum sensuale non insinuatur nisi apud hominem caelestem; et quia Dominus solus fuit caelestis homo, haec et similia vera sensualia Ipsi insinuata sunt in prima pueritia, ita praeparatus ad recipienda caelestia. @1 I i per.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church