Arcana Coelestia (Elliott) n. 1430

Previous Number Next Number See English 

1430. 'Cum exivit ex Haran': quod significet statum Domini obscurum qualis est pueritiae hominis, constare potest ex significatione Haran in cap. praec., quo primum venit Terahus cum Abramo, et ubi mortuus Terahus pater Abrami, cap. praec. xi 31, 32, tum ex sequentibus quod Jacobus iverit ad Haranem ubi Laban, Gen. xxvii 43; xxviii 10; xxix 4. Haran fuit regio ubi cultus externus, et quidem respective ad Terahum, Abramum, et Labanem, idololatricus, sed in sensu interno non significatur quod in externo, solum quoddam obscurum; idea idololatriae non remanet sed abstergitur, dum ex sensu externo fit internus; sicut idea sancti amoris ex 'monte,' n. 795, dum ex sensu externo fit internus, perit primum idea 'montis,' et manet idea altitudinis, et per 'altitudinem' repraesentatur sanctitas; ita in ceteris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church