Arcana Coelestia (Elliott) n. 1428

Previous Number Next Number See English 

1428. 'Et ivit cum illo Lot': quod significet sensuale, quodque per 'Lot' repraesentetur Dominus quoad sensualem et corporeum Ipsius hominem, constare potest a repraesentatione Loti in sequentibus, ubi de illo agitur quod separatus sit ab Abramo quodque salvatus per angelos: at Lotus postea cum separatus est, induit aliam repraesentationem, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod Dominus natus sicut alius homo a virgine muliere, et Ipsi sensuale et corporeum fuerit sicut alii homini, constat; sed in illo quod Ipsius sensuale et corporeum dein unitum caelestibus et factum Divinum, non fuit sicut alius homo; Ipsum Domini sensuale et corporeum repraesentatur per Lotum, seu quod idem est, Ipsius homo sensualis et corporeus sicut fuit in statu Ipsius pueritiae, non sicut factum, cum unitum per caelestia Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church